PATARORUM urbs

PATARORUM urbs
PATARORUM urbs
seu Patara nunc Patera, seu Paterea Castaldo. urbs Lyciae, Baudrando in ora maris Pamphylii, prope ostia Xanthi fluv. Patari opus. Strab. l. 14. in qua Apollo 6. hibernis mensibus oracula reddebat. Patria S. Nicolai, Myrae Episcopi. Hinc Patareus; ut apud Horatium l. 3. Od. 4. v. 64.
Delius et Patareus Apollo.
Item Patereius. Ovid. Met. l. 1. v. 515.
——— Mihi Delphica tellus
Et Claros, et Tenedos, Parereaque regia servit.
Statius Theb. l. 1. v. 696.
Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosis
Exercens dumeta iugis. ————
Mela l. 1. c. 15. ubi de Lycia: Atque ut multa oppida, sic praeter Patara non illustria. Illam nobilem facit delubrum Apollinis, quondam opibus et oraculi fide, Delphico simile. Ubi vir doctissimus Isaacus Voss. Alrô ordine, inquit, Plinius haec oppida recenset atqut Mela. Ille quippe prius Xanthum, deinceps Patara nominat. Recte tamen uterque. Limyra enim prosiciscentibus Xanthos oppidum vicintus erit Pararis. Verium Xanthi ostia remotiora, et ultra Falara erant sita. Xanthos enim mediterranea urbi est. Patara vero sita erant ad ipsum mare. Nam, quod Scylax ait, ad Patara adversô amne Xanthô navigari, id falsum est, omnino verum est vel errasse Scylacem, vel ita scripsisse: Εάνθος, δἰ οὗ ἀνάπλους εἰς πόλιν. Πάταρα πόλις ἡ καὶ λιμένα ἔχει. Valde autem errat Salmasius, quum existimat hanc esse urbem, quam Dionysius Alexandrinus vocat Παταρηΐδα ἄκραν. Versus illius aliter quam ipse facit, sunt corrigendi hôc modô:
———— Τὼς κεῖνος ἑλιςςεται εἰν ἁλὶ κόλπος
Νήχυτος, ἔνθα καὶ ἔνθα βαρυνόμενος προβολῆσι.
Τοῦ μὲν ἐπὶ προχοῇ Παμφύλιοι ἀμφινέμονται,
Ο῞ςςον ἐπὶ προβεβηκε Χελιδονίων ἐπὶ μυχάν.
Σῆμα δ᾿ ἔχει ξεφύρου Παταρηΐδα τηλόθεν ἄκρην.
Patara urbs nullum efficit promuntorium, portu enim praecinigut Licet vero exigua aliqua litoris hic esset prominentiae, quae tamen nulla est, non tamen μεγάλην ἄχρην appellasset, ut alibi facit,
Τὴν δὲ μετ᾿ ἀντολίην Χελιδόνιται γεγάασι
Τρεῖς νῆσοι μεγάλης Παταρηΐδος ἔνδοθεν ἄκρης.
Illud vero plane aratione alienum; quod ostendere conatur idem vir doctissimus, Dionysium hic per magnum Parareidis promuntorium intelligere portum Patarensem. Nam quis unquam portus et promuntoria confudit? Longe vero diversa suit mens Dionysio: Παταρηΐδα ἄκρην vocavit ille totum Lyciae promantorium, sive peninsulam. Sciendum enim, Lyciae oram; quae a Chelidoniis usque ad Telmessum extenditur, valde in mare prominere, et peninsulam efficere. Ideo aliô locô inquit Dionysius,
Πρὸς δ᾿ ἅλα κεκλιμένην Λύκιοι χθόνα ναιετάουσι.
At vero, in tabulis Ptolemaicis tantum abest ut Lycia in mare excurrat, ut potius immensum quantum intus recedat. Verum id non ram errore sactum est Ptolemaei, quam librariorum eorum, qui tabulas confecerunt. Taurus quippo mons, a Pisidicis descendens iugis, multis in hoc mare exit promontoriis. Ab alia parte mons Cragus et ipse quoque satis longe in mare evehitur. Hi duo montes efficiunt magnum istud Lyciae promumorium, quod multa alia continet promuntoria, multos quoque portus, et non paucas urbes. A Pataris vero, praecipuâ buius promontorii seu peninsulae urbe, Παταρηΐδα ἄκραν vocat Dionysius. Meminit et Hesychius, sed ex Dionysio, ut arbitror: Παταρηΐς, πόλις καὶ ὄρος Λυκίας. Steph. Λυκίων χεῤρόνησον vocat, quod non de Patarensi portis, sed de tota peninsula accipiendum est. Addit idem nominis originem, nempe dictum esse ἀπὸ πατάρας quod κίςτην et κίβωτον interpretatur: Α᾿λέζανδρος Σαλακίαν κόρην φησὶ φέρειν ἱερὰ τῷ Α᾿πόλλωνι εν πατάρᾳ. Ε᾿ςτὶ δὲ ταῦτα πέμματα λύραι τε, καὶ τόζα καὶ βήλη οἷς παίξειν νηπίους ὄντας. Hîc Apollo 6. menfibus, ut Lucian. ait, nullâ hiemis factâ mentione, ut supra, respunsa dabat, reliquis sex mensibus Deli. Servias. Hîc et Acescus ortus et Helicon Caristius, peplum Palladis contexuêre, de quibus Proverb. Acesei et Heliconis opera pro exquisitissimis. Ferrar. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PATARA — vide Patarorum urbs …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”